- ACERVANDI
- ACERVANDIlapides in via mos olim crebro in usu. Phornutus de natur.Deor. c. 1. deMercurio, In viis, inquit, collocatur, ac Trivius et Dux dicitur etc. dein lapides accumulant Mercuriis, quisque ex praetereuntibus unum adiciens: sive id tamquam utile quiddam ac commune ob ipsum faciens, ut via purgetur, sive testans Mercurium, aut ut ei honorem signisicet, si nihil habeat aliud, quod ei offerat, aut ut Mercurii collocationem praetereuntibus faciat manifestiorem, ut innuat ex parvis partibus constare orationem. etc Sed de hac veterum superstitione, satis infra dicemus, ut et in voce Mercurius iam aliquid dictum. Simile quid faciunt Mahometani peregrini, ad sepulchrum Pseudo-prophetae sui: ibi enim ad puteum, in quo absconditus fuerat Sergius Monachus Apostata et Haereticus, ex sectâ Basilidis an Manetis? quisque corum lapidem proicere tenetur, ex hâc occasione. Cum in hoc putco Monachus laterer, prope praedicante Mahomete et columbam inde emitterer, quae ad aurem eius granum frumenti capessere rostrô aslueta, Spiritus S.esse et Pseudo prophetae divina oracula insusurrare a miserrimâ turbâ, credebatur: Mahometes, ne id agnosceretur, operâ humanâ patratum, iussit, ut unusquisque de multitudine circumfusa, lapidem in puteum proiceret, cum non deceret (ut seductor aiebat) quemquam eô, unde Spiritus S.in columbae specie prodiisset, uti illumque ingredi. Quô pactô, persidi socii dolô, Sergius in puteo lapidibus obrutus est, mansitque ab eo tempore ad nostram aetatem hic ritus, ut quisquis peregrinationem haec in loca suscepisset, in rei memoriam, lapidem eodem deiceret. Dicitur autem puteus ille Birsensem Arabice h. e. puteus resonans. Sed et incolae terrae Guadagnoli in Italiâ, prope Polum, in Dioecesi Tiburtinâ in more habent bent positum, ut in ingreslu illius lapidem coniciant in acervum, ubi famosum quendam viarum grassatorem humatum esse tradunt. Vide hac de re plura apud Macrum in Hicrolexico. Orpheus Hymmo de Mercur. iuxta versionem Natal. Comitis Mytholog. l. 5. c. 5. de speluncâ Mercurii, inter alia sic canit:At quemcumque virum ducit prudentia cordis,Mercurii ingredier speluncam, plurima ubi illeDeposuit bona, stat quorum praegrandis acervus.Ambabus valet hic manibus sibi sumere, et illaFerre domum: valet hic vitare incommoda multa.Quem lapidum acervum grandem, et scientiarum cumulum; ur et quae de bivio ac trivio Mercurii sapientiam largiente ibidem habet, a Salomone suffuratus videtur eidem Macro. Proverbior. einem c. 26. v. 8. acervi et Eccles. c. 2. bivii mentionem ait fieri, sed de his hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.